- POMPONIANA
- POMPONIANAinsul. Galliae Narbonensis una Stoechadum, ante Massiliam sita. Plin. l. 3. c. 5. Porfecros, Sansoni. Honorato Boucheo est Porquerelles, altera Insula ei adiacens ad Occasum Telonem versus. Vide Stoechades. Valesio est trium Stoechadum maxima, alias Mese dicta Graece Μέςη quod inter Proten et Hypaeam medium locuro obtineret. Ita enim Plinius, qui unus et solus Stoechadum numerum, situm et nomina optime diligentissimeque designavit loc. cit. Tres Stoechades a vicinis Massiliensibus dictae propter ordinem, quas item nominant singulis vocabulis, Proten et Mesen, quae et Pomponiana vocatur, tertia Hypaea. Sic autem nuncupata est a Pomponio aliquo, quam hodieque appellationem, sed truncam atque corruptam omnino, servat, cum dicitur la Pomegues. Saepe tamen, cum Pomponiana sit Stoechadum maxima, ex proprio unius nomine communi omnium circumiacentium appellatione factâ, Stoechades in communi Pomponianae, vulgo Pomegues, vel les Pomegues vocantur: quemadmodum Radis aliaeque Sinûs Aquitanici Insulae circumiacentes, ab Olarione, proxima Insula omnium maxima, Insulae Olarionenses, vel Uliarenses appellari solent vulgo les Isles d' Oleron: et Leroac Lerinus, aliaeque Insulae, 11. vocantur Insulae S. Margaritae, vulgo les Isles de S. Marguerite, a maxima earum Lerone sive Insul. S. Margaritae: 4. item Insulae in mari Britannico, a Sene, Sein. quae earum maxima est, Insulae Senenses, vulgo les Seins, Vide Hadr. Vales. in voce Stoechades.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.